1. Intonent hodie Voces ecclesiae,
 Dies laetitiae
Refulsit in mundo,
 Ergo laetabundo
Corde ju- ju- ju- Corde ju- ju- ju-  Corde ju-bilemus
 Et ore jucundo.

2. Sanctus hic inclitus, Domino subditus,
 In cunis positus
Ubera vitabat,
 Corpus macerabat,
 Et ter in in in Et ter in in in Et ter in sabbato 
Puer jejunabat.

3. Parenti misero Submerso puero 
Mari pestifero
 Dedit, quod petivit,
 Preces exaudivit,
Submersum -sum -sum Submersum -sum -sum Submersum puerum 
Patris custodivit.

4. Tribus virginibus Victu carentibus 
Reddidit honorera,
 Subtraxit errorem, 
Reddens vir- vir- vir Reddens vir- vir vir- Reddens virginibus
 Virgineum florem.

Advertisements