A  Processional Hymn in honour of St. Patrick

From the Analecta Hymnica Vol. 43 pg. 266

De Sancto Patricio

Salve, festa dies, toto venerabilis aevo,
Qua fert Patricium Christus ad astra pium.

Sidus praeclarum lumen dat in aethere clarum,
Quod Deus amplificat, mundus eoque micat.

Sidus hos est Phoebus ipsis lucendo diebus
Clarus et eximius lumine Patricius.

Hic non credentem, quam duxit Hibernia, gentem
Conjunxit fidei per sacra verba Dei.

Hic est vir mirus, quo nescit Hibernia, virus;
Praedicat ille Deum, morsque fugit per eum

Hujus in ore, Deus, tua se miracula palant,
Exta furis balant, paenitet ille reus.

Nos prece felici jungas, pater alme Patriti,
Perpetuo soli, qui micat arce poli.

Process. ms. Dublinese saec. ? Cod. Oxonien.

Music in preparation…

Advertisements