Propers for England and Wales

This is part of a project to produce a supplement for the FSSP Altar Missal, http://introibo.net/missale.php this project will involve 3 stages

  • 1. To collect the texts of the Propers, to be added below, and carefully proofread.
  • 2. To choose a format for the supplement either separate diocesan supplements or a countrywide supplement.
  • 3. To look into making Supplements for the Diocese that have been created post 1962. Arundel and Brighton, East Anglia, Wrexham, and Hallam.

We also intend to produce UVOC style Latin / English propers sheets for these Feasts.

NOVEMBER

29th Bd. Cuthbert Maine, Westminster, Leicester, Liverpool, Northampton and Plymouth.

  • Mass: In Virtue,
  • COLLECT

DECEMBER

1st

BB Richard Whiting, …, Westminster

BB Edmund Campion, Northampton and Portsmouth

BD. Ralph Sherwin, Nottingham

BB. Martyrs of Oxford University, Birmingham

BD. John Beche, Brentwood 

4th St. Osmund, Westminster, Plymouth and Clifton

5th St.BirinusBirmingham and Portsmouth

MARCH

12th St. Gregory, Westminster, Birmingham, Cardiff, Brentwood, Clifton, Leeds, Midlesbrough, Geneva, Northampton Plymouth, Portsmouth, Salford and Southwark.

APRIL

3rd St.RichardWestminster, Birmingham and Southwark.

23rd St. George,

MAY

4th The Holy English and Welsh Martyrs,

  • Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam; polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomó-rum custódiam. (P.T. Allelúia, allelúia.) Ps. Posuérunt morticína servórum tuórum escas volatílibus cæli: carnes sanctórum tuórum béstiis terræ. V. Gloria Patri…
  • Deus, qui beatos Mártyres tuos Joánnem Pontíficem, Thomam, eorúm-que sócios veræ fídei summíque sacer-dótii propugnatóres, inter Anglos omni ex órdine suscitásti: eórum méritis ac précibus concéde; ut ejúsdem fídei professióne, unum omnes, sicut tuus rogávit Fílius, efficiámur et simus: Qui tecum vivat.
  • Deus qui nos ab Ecclésiæ nostræ nascéntis exórdio beátæ Maríæ Vírginis dotem, ac Petro Apostolórum príncipi súbditos effecísti: concede propítius; ut in Cathólicæ fídei firmitáte constánter eámdem beatíssimam Vírginem dilígere, atque in Petri obediéntia permanére valeámus. Per Dóminum nostram.
  • Heb. 12. 1-10. Fratres: Tantam habéntes impósitam nubem téstium, deponéntes, omne pondus et circúmstans nos peccátum, per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen: aspiciéntes in auctó-rem fídei et consummatórem Jesum, qui propósito sibi gáudio sustínuit crucem, confusióne contémpta, atque in déxtera sedis Dei sedet. Recogitáte enim eum, qui talem sustínuit a peccatóribus advérsum semetípsum contradictiónem, ut ne fatigémini ánimis vestris deficién-tes. Nondum enim usque ad sánguinem restitístis, advérsus peccátum repugnán-tes: et oblíti estis consolatiónis quæ vobis tamquam fíliis lóquitur, dicens: Fili mi, noli neglígere disciplínam Dómini, neque fatigéris dum ab eo argúeris. Quem enim díligit, Dóminus castígat: flagéllat autem omnem fílium quem récipit. In disciplína perseveráte. Tamquam fíliis vobis offert se Deus: quis enim fílius quem non córripit pater? Quod si extra disciplínam estis, cujus partícipes facti sunt omnes: ergo adúlteri et non fílii estis. Deínde patres quidem carnis nostræ eruditóres habúimus, et reverebámur eos: non multo magis obtemperábimus Patri spirítuum, et vivémus? Et illi quidem in témpore paucórum diérum secúndum voluntátem suam erudiébant nos: hic autem ad id quod útile est in recipiéndo sanctificatiónem ejus.
  • Allelúia, allelúia. V. Sancti tui, Dómine, florébunt sicut lílium: et sicut odor bálsami erunt ante te. Allelúia. V. Pretiósa in conspéctu Dómini mors Sanctórum ejus. Allelúia.
  • In illo témpore: Ambulábat Jesus in templo, in pórticu Salomónis. Circum-dedérunt ergo eum Judæi, et dicébant ei: Quoúsque ánimam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Respóndit eis Jesus: Loquor vobis et non créditis,. Opera quæ ego fácio in nómine Patris mei, hæc testimónium pérhibent de me: Sed vos non créditis, quia non estis ex óvibus meis. Oves meæ vocem meam áudiunt: et ego cognósco eas, et sequúntur me: et ego vitam ætérnam do eis: et non peribunt in ætérnum: et non rápiet eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi, majus ómnibus est: et nemo potest rápere de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus.
  • Noli meminísse iniquitátum patrum nostrórum, sed meménto manus tuæ et nóminis tui in témpore isto: quia tu es Dómine Deus noster, et laudábimus te Dómine. (T.P. Allelúia.)
  • Exáudi voces Dómine, beatórum Mártyrum tuórum sub altáre tuum clamántium, et oblatiónibus nostris placátus inténde. Per Dóminum.
  • Clementíssime Deus, cujus misericórdiæ non est númerus, immaculátæ hujus hóstiæ  oblatióne placátus, beata María Vírgine cum Petro Apostolórum príncipe intercedénte, ita pópuli hujus mentem illúmina et corda succénde, ut in ea fide quæ caritátem operátur constans persevéret. Per Dominum nostram.
  • Sub altáre Dei audívi vocem occisórum dicéntium: Quare non deféndis sángui-nem nostrum? Et accepérunt divínum respónsum: Adhuc sustinéte módicum tempus, donec impleátur númerus fratrum vestrórum. (T.P. Allelúia.)
  • Cælésti convívio refécti, quæsumus Dómine Deus noster, ut intercedéntibus beátis Martýribus tuis: ad eorúmdem consórtium perveníre mereámur. Per Dóminum nostram.
  • Deus, qui gentem nostram, beátæ Maríæ Vírginis, dotem, antíqua erga Petrum Apóstolum fidelitáte clarificásti: hujus sacrifícii virtúte, eam in ejúsdem beátæ Maríæ Vírginis afféctu, atque erga Apostólicam Sedem obediéntia con-fírma. Per Dóminum nostram.

JULY

9th SS John Fisher and Thomas More,

  • MULTÆ tribulatiónes justórum et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur. (T. P. Allelúia allelúia.) Ps. Benedícam Dóminum in omni témpore semper laus ejus in ore meo. V. Gloria Patri.
  • Deus, qui beátos Mártyres tuos Joán-nem et Thomam, veræ fídei et Románæ Ecclésiæ principátus propugnatóres inter Anglos suscitásti: eórum méritis ac précibus concéde; ut, ejúsdem fídei professióne, unum omnes in Christo efficiámur et simus. Per Dóminum nostrum.
  • IN diébus illis: Eleázarus, unus de pri-móribus scribárum, vir ætáte provéctus et vultu decórus, apérto ore hians com-pellebátur carnem porcínam manducáre. At ille gloriosíssimam mortem magis quam odíbilem vitam compléctens, voluntárie præíbat ad supplícium. Intuens autem quemádmodum opor-téret accédere, patiénter sústinens, destinávit non admíttere illícita propter vitæ amórem. Hi autem qui astábant, iníqua miseratióne commóti, propter antíquam viri amicítiam, tolléntes eum secréto, rogábant afférri carnes quibus vesci ei licébat, ut simularétur mandu-cásse, sicut rex imperáverat, de sacrifícii cárnibus, ut hoc facto a morte libera-rétur: et propter véterem viri amicítiam hanc in eo faciébant humanitátem. At ille cogitáre cœpit ætatis suæ eminén-tiam dignam, et ingénitae nobilitátis canítiem, atque a púero óptimæ con-versatiónis actus; et secúndum sanctæ et a Deo cónditae legis constitúa, res-póndit cito, dicens præmitti se velle in inférnum. Non enim ætáti nostræ dig-num est, inquit, fíngere, ut multi adolescentium arbitrántes Eleázarum nonagínta annórum transísse ad vitam alienigenárum, et ipsi propter meam simulatiónem, et propter módicum corruptíbilis vitæ tempus decipiántur; et per hoc máculam et exsecratiónem meæ senectúti conquíram. Nam, etsi in præ-sénti tempore supplíciis hóminum erípiar, sed manum Omnipoténtis nec vivus nec defúnctus effúgiam. Quam ob rem fórtiter vita excedéndo, senectúte quidem dignus apparébo, adolescéntibus autem, exémplum forte relínquam, si prompto  ánimo  ac  fórtiter  pro gravíssimis ac sanctíssimis légibus honésta morte perfúngar. His dictis, conféstim ad supplícium trahebátur.
  • Accédite ad eum et illuminámini et fácies vestræ non confundéntur. V. Oculi Dómini super iustos et aures eius in precem eórum.
  • Allelúia, allelúia. V. Hæc est vita ætérna, ut cognóscant te solum Deum verum, et, quem misísti, Jesum Christum. Allelúia.
  • Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. V. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. V. Veniéntes au-tem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
  • Allelúia, allelúia. V. Hæc est vita ætérna, ut cognóscant te solum Deum verum, et, quem misísti, Jesum Christum. Allelúia. V. Accédite ad eum et inluminámini et fácies vestræ non confundéntur. Allelúia.
  • IN illo témpore: Ambulábat Jesus in templo, in pórticu Salomónis.  Circum-dedérunt ergo eum Judǽi, et dicébant ei: Quoúsque ánimum nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam.  Respóndit eis Jesus: Loquor vobis, et non créditis: Opera, quæ ego fácio in nómine Patris mei, hæc testimónium pérhibent de me:  sed vos non créditis, quia non estis de óvibus mais. Oves meæ vocem meam áudiunt: et ego cognósco eas, et sequúntur me: et ego vitam ætérnam do eis:  et non períbunt in ætérnum, et non rápiet eas quisquam de manu mea.  Pater meus, quod dedit mihi, majus ómnibus est:  et nemo potest rápere de manu Patris mei.  Ego et Pater unum sumus.
  • Mirábilis Deus in sanctis suis Deus Israël ipse dabit virtútem et fortitú-dinem plebi suæ benedíctus Deus. (T. P. Allelúia.).
  • Oblatiónibus nostris, quǽsumus, Dómine, placátus inténde:  et Mártyrum tuórum interveniénte suffrágio, grátiæ tuæ nobis dona concéde.  Per Dóminum nostrum.
  • Oves meæ vocem meam áudiunt et ego cognósco eas, et sequúntur me; et ego vitam ætérnam do eis, et non períbunt in ætérnum. (T. P. Allelúia.)
  • Cælésti convívio refécti, quæsumus, Dómine Deus noster: ut, inter-cedéntibus beátis Martýribus tuis Joánne et Thoma, ad eórum consórtium perveníre mereámur.  Per Dóminum nostrum.

SEPTEMBER

1st St .Giles, Birmingham

OCTOBER

13th St. Edward,  Mass: Os Justi

Third Sunday of October Dedication of Cathedral Church, Southwark